35 Francis Xavier, Saint (1506-1552)
S. Francisci Xaverii novarvm epistolarvm libri septem.1667.

S. FRANCISCI XAVERII E SOCIETATE IESV INDIARVM APOSTOLI NOVARVM EPISTOLARVM LIBRI SEPTEM Nunc primum ex autographis, partim Hispanicis, partim Lusitanicis, Latinitate & luce donati A PETRO POSSINO EIVSDEM SOC.
ROMAE, Ex TypographiaVaresij. MDCLXVII [1667]. SVPERIORVM PERMISSV.
[1], [14], 655, [17] p. 17 cm.

[BX/4700/Fr](00020158)


日本関係記事
LIBER V.
Epistola III. PP. Conimbricensibus Soc. Iesu. Malaca x. Kal. Iulias Anno CIIXLIX [1549].p. 373-391.
Hujus exemplar accepi a R.P. Ioanne de Brisacier, Romae, cum is rediret e Lusitania, quo fuerat a R.P.N. Gosvvino Nichel Praeposito Generali Societatis Iesu Visitator missus. Maximam ejus partem dudum ediderat Ioannes Petrus Maffejus Noster Lib. I. Epistolarum ex India Epist. I. quae illic inscribitur, Ad Socios in Europam, cum in Nostro Exemplari PP. & FFr. Societatis Iesu Conimbricensibus inscribatur. Propter quam tamen diversitatem, exigui momenti, non fui novae Interpretationis operam sumpturus. Verum ex collatione deprehendi sat multa in ea Maffejana Editione non comparere, praesertim autem praetermissum locum insignem de gratia sufficienti, quam cum Haeresis Ianseniana nuper exorta reijciat, intereste publice putavi, demonstrari quid de illa crediderit S. Franciscus Xaverius, cujus fidem tot ac tantis insignibus miraculis Deo placuit approbare. Ac quia periculum esse video ne damnatae sectae Partiarij meae Interpretationi falsi calumniam intentent, verba ipsa Lusitanica prout Sancti Xaverij manu exarata in Autographo, unde meum exemplar exscriptum est, visuntur, hic apponam. Sic igitur se habent: E pois a todos Deos Nosso signor da Graca sufficiente para o servirem, e gardarem se de peccar, esperamos em Sua Divina Magestade que no la dara. e porque todo nosso bem ou mal esta em usar bem ou mal de sua graca, confiamos muyto em os merecimentos da Santa Madre Igreja esposa de Christo Nosso Signor, e em special em os merecimentos de todos os da Compania de Iesu, e de todos suos devotos e devotas, que nos abranjeraon tanto seus merecimentos, que viremos a usar bem da graca do Signor Deos. Haec ibi. quae si quis cum mea Interpretatione contulerit, fidem, spero equidem, ejus non requiret.
Epistola VI. D. Petro de Sylva Praefecto Malacensi. Cangoxima Nonis Nouembris An. CIIXLIX [1549].p. 404-412.
Ex Archio Goano. Quod in hac Epistola mentio sit Patris Domini Perti de Sylva: quodque Epist. III. Libri VII. Frater ejus nominatur ille Praefectus Vrbi Malacae qui legatrionem Pereiae Sinicam disjecit, ut ea omnia intelligantnr, non erit abs re semel hic admonere: Vascum Gamam, qui primus, a Rege Lusitaniae Emmanuele Anno Christi 1497. cum navibus quatuor in Orientem missus, superato Bonae spei Promontorio in Indiam pervenit, reduxque feliciter a Rege honoratus est titulo Comitis & dignitate Almirantis sive Praefecti supremi rei maritimae, quibus vocabulis in hac Epistola insignitur, quatuor reliquisse. Filios, quorum memoria extet. Primum Stephanum Gamam qui Praetor Indiae fuit, succedens Garziae Noroniae morienti anno 1540, ex Regis Ioannis III. Chirographo. Alterum Christphorum Gamam, qui missus in AEthiopiam Anno 1541. auxilio Abyssinis contra Saracenos, post duas insignes relatas de Gradaamete Saracenorum Rege victorias, ab eodem validis Turcarum auxilijs firmato victus, captus, & in odium Christianae Fidei, eam constantissime usque ad extremum spiritum profitens, crudelissime trucidatus est. Tertium Petrum Gamam de Sylva dictum, ad quem est haec Epistola. Quartum denique Alvarum Gamam, cognominatum, de Ataida, qui S. Francisco Xaverio Sinas petenti obstitit.
Epistola VII. P. Antonio Gomezio Soc. Iesu.p. 412-428.
Ex Archio Goano.
Epistola VIII. PP. Barzaeo, Gago, & Carvallio Soc. Iesu. Cangoximae Nonis Novembris Anno CIIXLIX [1549].p. 429-430.
Ex Archio Goano.
Epistola X. quibusdam Mercatoribus Lusitanis. Amangucio Kal. Septembris An. CIILI [1551].p. 442-443.
Hujus Exemplar ad me misit Amacao P. Franciscus Xaverius Philippucius. Eandem in Linguam Castellanam e Lusitana mutatam refert Matthias de Peralta Calderon in Libro cui titulum fecit: Apostolus Indiarum, &c. Edito Mexici Anno 1661. profitens se descripsisse ex Libri Peregrinationum Fernandis Mendezij Pinti Capite CCVIII.
Epistola XI. S. Ignatio. Cocino IV. Kal. Februarij Anno CIILII [1552].p. 444-461.
Pars hujus manu S. Francisci Xaverij exarata servatur in Archio Domus Professae Romanae, reliqua supplevi ex Apographo e Lusitania misso.
LIBER VI.
Epistola V. P. Gaspari Barzaeo.p. 510-542.
Indidem. Extat ex parte apud Tursellinum Lib. VI. de vita S. Francisci Saverij Cap. XIV. nos totam ex pleno Apographo damus. quod in ea & in alijs quibusdam aliquoties S. Ignatium S. Xaverius vivens viventem beatum vocat, ex Archetypo clarissime sumptum est; ubi toties, benaventurado, ponitur. quae vox, ut omnes Lusitanicae linguae periti norunt, alio quam Beati vocabulo reddi non potuit.
LIBER VII.
Epistola III. P. Gaspari Barzaeo. Malacae postridie Idus Iudias An. CIILII [1552].p. 604-607.
Ex Archio Goano.
Epistola V. P. Gaspari Barzaeo. Soc. Iesu. Ex Freto Sincapurano XI. Kal. Augusti An. CIILII [1552].p. 610-613.
Indidem.
Epistola VI. Ioanni Iaponi. Ex Freto Sincapurano XI. Kal. Augusti An. CIILII [1552].p. 613-616.
Indidem.

注  記
標題紙に Collegij de Bene' との書き込み。
日本関係記事は Indiculus exegeticus より補った。


記載書誌
CORDIER, col. 168. LAURES, 494.